monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 107, 10
Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calathum, rotare fusum, stamina pollice ducere. Spernat bombycum telas, Serum vellera, et aurum in filia lentescens. Talia vestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus vestita corpora nudentur. Cibus eius olusculum sit et simila, raroque pisciculi. Et ne gulae praecepta longius traham, de quibus in alio loco locutus sum plenius, sic comedat, ut semper esuriat: ut statim post cibum possit legere et psallere. Displicent mihi, in teneris maxime aetatibus, longa et immoderata ieiunia, in quibus iunguntur hebdomades, et oleum in cibo, ac poma vetantur. Experimento didici, asellum in via, cum lassus fuerit, diverticula quaerere. Faciant hoc cultores Isidis et Cybeles, qui gulosa abstinentia Phasides aves, ac fumantes turtures vorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent. Hoc in perpetuum ieiunium praeceptum sit, ut longo itineri vires perpetes superent: ne in prima mentione currentes, corruamus in mediis. Caeterum, ut ante scripsi, in Quadragesima continentiae vela pandenda sunt, et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus. Quamquam alia sit conditio saecularium, alia Virginum ac Monachorum. Saecularis homo in Quadragesima ventris ingluviem decoquit, et in cochlearum morem succo victitans suo, futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat. Virgo et Monachus sic in Quadragesima suos dimittant equos, ut sibi meminerint semper esse currendum. Finitus labor maior, infinitus moderatior est. Ibi enim respiramus, hic perpetuo incedimus.